Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 7.16.3
lat cicero phi056 perseus lat1
quid agatis et ecquid in Italiam venturi sitis hac hieme fac plane sciam. Balbus mihi confirmavit te divitem futurum. id utrum Romano more locutus sit, bene nummatum te futurum, an quo modo Stoici dicunt, omnis esse divites qui caelo et terra frui possint, postea videbo. qui istinc veniunt, superbiam tuam accusant, quod negent te percontantibus respondere. sed tamen est quod gaudeas; constat enim inter omnis neminem te uno Samarobrivae iuris peritiorem esse. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable