Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 7.18.1
lat cicero phi056 perseus lat1
accepi a te aliquot epistulas uno tempore, quas tu diversis temporibus dederas. in quibus me cetera delectarunt significabant enim te istam militiam iam firmo animo ferre et esse fortem virum et constantem; quae ego paulisper in te ita desideravi non imbecillitate animi tui sed magis ut desiderio nostri te aestuare putarem. qua re perge, ut coepisti; forti animo istam tolera militiam. multa, mihi crede, adsequere; ego enim renovabo commendationem, sed tempore. sic habeto, non tibi maiori esse curae ut iste tuus a me discessus quam fructuosissimus tibi sit, quam mihi. itaque quoniam vestrae cautiones infirmae sunt, . Graeculam tibi misi cautionem chirographi mei. tu me velim de ratione Gallici belli certiorem facias; ego enim ignavissimo cuique maximam fidem habeo. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable