Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 8.1.1
lat cicero phi056 perseus lat1
quod tibi discedens pollicitus sum me omnis res urbanas diligentissime tibi perscripturum, data opera paravi qui sic omnia persequeretur, ut verear ne tibi nimium arguta haec sedulitas videatur; tametsi tu scio quam sis curiosus et quam omnibus peregrinantibus gratum sit minimarum quoque rerum, quae domi gerantur, fieri certiores. tamen in hoc te deprecor ne meum hoc officium adrogantiae condemnes, quod hunc laborem alteri delegavi, non quin mihi suavissimum sit et occupato et ad litteras scribendas, ut tu nosti, pigerrimo tuae memoriae dare operam, sed ipsum volumen, quod tibi misi, facile, ut ego arbitror, me excusat. nescio quoius oti esset non modo perscribere haec sed omnino animadvertere; omnia enim sunt ibi senatus consulta, edicta, fabulae, rumores. quod exemplum si forte minus te delectarit, ne molestiam tibi cum impensa mea exhibeam, fac me certiorem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable