Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 8.12.3
lat cicero phi056 perseus lat1
quibus cum parum procederet ut ulla lege mihi ponerent accusatorem, compellari ea lege me voluerunt qua dicere non poterant ; insolentissimi homines summis Circensibus ludis meis postulandum me lege Scantinia curarunt. vix hoc erat Pola elocutus, cum ego Appium censorem eadem lege postulavi. quod melius caderet nihil vidi ; nam sic est a populo et non infimo quoque approbatum, ut maiorem Appio dolorem fama quam postulatio attulerit. praeterea coepi sacellum, in domo quod est, ab eo petere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable