Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 8.13.1
lat cicero phi056 perseus lat1
gratulor tibi adfinitate viri medius fidius optimi ; nam hoc ego de illo existimo. cetera porro, quibus adhuc ille sibi parum utilis fuit, et aetate iam sunt decussa, et consuetudine atque auctoritate tua, pudore Tulliae, si qua restabunt, confido celeriter sublatum in ; non est enim pugnax in vitiis neque hebes ad id quod melius sit intellegendum. deinde, quod maximum est, ego illum valde amo. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable