Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 8.15.1
lat cicero phi056 perseus lat1
Ecquando tu hominem ineptiorem quam tuum Cn. Pompeium vidisti, qui tantas turbas, qui tam nugax esset, commorit? ecquem autem Caesare nostro acriorem in rebus gerendis, eodem in victoria temperatiorem aut legisti aut audisti? quid est? num tibi nostri milites, qui durissimis et frigidissimis locis, taeterrima hieme bellum ambulando confecerunt, malis orbiculatis esse pasti videntur? 'quid iam?' inquis. gloriose omnia. si scias quam sollicitus sim, tum hanc meam gloriam quae ad me nihil pertinet derideas ; quae tibi exponere nisi coram non possum, idque celeriter fore spero ; nam me, cum expulisset ex Italia Pompeium, constituit ad urbem vocare, id quod iam existimo confectum, nisi si maluit Pompeius Brundisi circumsederi. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable