Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 8.15.2
lat cicero phi056 perseus lat1
peream, si minima causa est properandi isto mihi, quod te videre et omnia intima conferre discupio, habeo autem quam multa. Hui vereor, quod solet fieri, ne cum te videro omnia obliviscar. sed tamen quod ob scelus iter mihi necessarium retro ad Alpis versus incidit? ideo quod Intimilii in armis sunt, neque de magna causa. Bellienus, verna Demetri, qui ibi cum praesidio erat, Domitium quendam, nobilem illi, Caesaris hospitem, a contraria factione nummis acceptis comprendit et strangulavit ; civitas ad arma iit ; eo †num cohortibus mihi per nivis eundum est. 'usque quaque,' inquis, 'se Domitii male dant.' vellem quidem Venere prognatus tantum animi habuisset in vestro Domitio quantum Psecade natus in hoc habuit. Ciceroni f. s. d. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable