Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 8.6.2
lat cicero phi056 perseus lat1
quid mihi discedens mandaris memini; quid ego tibi scripserim te non arbitror oblitum. non est iam tempus plura narrandi; unum illud monere te possum, si res tibi non displicebit, tamen hoc tempore nihil de tua voluntate ostendas et exspectes quem ad modum exeat ex hac causa. denique invidiosum tibi sit, si emanarit porro significatio ulla intercessit, clarius, quam deceat aut expediat, fiat. neque ille tacere eam rem poterit, quae suae spei tam opportuna acciderit quaeque in negotio conficiendo tanto inlustrior erit, cum praesertim is sit qui, si perniciosum sciret esse loqui de hac re, vix tamen se contineret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable