LOGOI

Passage

Cicero, Epistulae ad Familiares 8.6.4

lat cicero phi056 perseus lat1

sed dici non potest quo modo hic omnia iaceant. Nisi ego cum tabernariis et aquariis pugnarem, veternus civitatem occupasset. si Parthi vos nihil calficiunt, nos frigore frigescimus. tamen, quoquo modo potuit, sine Parthis Bibulus in Amano nescio quid cohorticularum amisit. hoc sic nuntiatum est.

Provenance