Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 8.7.2
lat cicero phi056 perseus lat1
res autem novae nullae sane acciderunt, nisi haec vis tibi scribi, quae certe vis : Cornificius adulescens Orestillae filiam sibi despondit; Paula Valeria, soror Triari, divortium sine causa, quo die vir e provincia venturus erat, fecit nuptura est D. Bruto. †nondum rettuleras. multa in hoc genere incredibilia te absente acciderunt. Servius Ocella nemini persuasisset se moechum esse, nisi triduo bis deprensus esset. quaeres, ubi. Ubi hercules ego minime vellem. relinquo tibi quod ab aliis quaeras; neque enim displicet mihi imperatorem singulos percontari cum qua sit aliqui deprensus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable