Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 8.8.5
lat cicero phi056 perseus lat1
senatus consultum, auctoritates. Pr. K. Octobris in aede Apollinis scrib. adfuerunt L. Domitius Cn. f. Fab. Ahenobarbus, Q. Caecilius Q. f. Fab. Metellus Pius Scipio, L. Villius L. f. pom. annalis, C. Septimius T. f. qui., C. Lucilius C. f. Pup. Hirrus, C. Scribonius C. f. Pop. Curio, L. Ateius L. f. an. Capito, M. Eppius M. f. ter. quod M. Marcellus cos. v.f. de provinciis consularibus, d. e. r. l. c., uti L. Paulus, C. Marcellus coss., cum magistratum inissent, ex K. Mart., quae in suo magistratu futurae essent, de consularibus provinciis ad senatum referrent, neve quid prius ex K. Mart. ad senatum referrent neve quid coniunctim , utique eius rei causa per dies comitialis senatum haberent senatusque cons. facerent et, cum de ea re ad senatum referretur, a consiliis, qui eorum in CCC iudicibus essent, s.f. s. adducere liceret; si quid de ea re ad populum pl. ve lato opus esset, uti Ser. Sulpicius, AL Marcellus coss., praetores tr. q. pl., quibus eorum videretur, ad populum pl. ve ferrent;