Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 9.13.4
lat cicero phi056 perseus lat1
quod dicturus sum, puto equidem non valde ad rem pertinere, sed tamen nihil obest dicere: res familiaris alteri eorum valde exigua est, a_eri vix equestris. quapropter, quoniam iis Caesar vitam sua liberalitate concessit nec est quod iis praeterea magno opere possit adimi, reditum, si me tantum amas quantum certe amas, hominibus confice ; in quo nihil est praeter viam longam, quam idcirco non fugiunt, ut et vivant cum suis et moriantur domi. quod ut enitare contendasque vel potius ut perficias (posse enim te mihi persuasi), vehementer te etiam atque etiam rogo. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable