Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 9.14.7
lat cicero phi056 perseus lat1
quod cum ita sit, hortatio non est necessaria, gratulatione magis utendum est ; contigit enim tibi quod haud scio an nemini, ut' summa severitas animadversionis non modo non invidiosa sed etiam popularis esset et cum bonis omnibus tum infimo cuique gratissima. hoc si tibi fortuna quadam contigisset, gratularer felicitati tuae ; sed contigit magnitudine cum animi tum etiam ingeni atque consili. legi enim contionem tuam ; nihil illa sapientius ; ita pedetemptim et gradatim tum accessus a te ad causam facti, tum recessus, ut res ipsa maturitatem tibi animadvertendi omnium concessu daret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable