Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 9.16.4
lat cicero phi056 perseus lat1
sed tamen ipse Caesar habet peracre iudicium, et, ut Servius, frater tuus, quem litteratissimum fuisse iudico, facile diceret: 'hic versus Plauti non est, hic est,' quod tritas auris haberet notandis generibus poetarum et consuetudine legendi, sic audio Caesarem, cum volumina iam confecerit a)pofqegma/twn, si quod adferatur ad eum pro meo quod meum non sit reicere solere ; quod eo nunc magis facit, quia vivunt mecum fere cotidie illius familiares. incidunt autem in sermone vario multa, quae fortasse illis, cum dixi, nec inlitterata nec insulsa esse videantur ; haec ad illum cum reliquis actis perferuntur ; ita enim ipse mandavit. sic fit ut, si quid praeterea de me audiat, non audiendum putet. quam ob rem Oenomao tuo nihil utor ; etsi posuisti loco versus Accianos. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable