Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 9.17.2
lat cicero phi056 perseus lat1
Veientem quidem agrum et Capenatem metiuntur ; hoc non longe abest a Tusculano ; nihil tamen timeo. fruor dum licet, opto ut semper liceat; si id minus contigerit, tamen quoniam ego vir fortis idemque philosophus vivere pulcherrimum duxi, non possum eum non diligere, cuius beneficio id consecutus sum. qui si cupiat esse rem p., qualem fortasse et ille vult et omnes optare debemus, quid faciat tamen non habet ; ita se cum multis conligavit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable