Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 9.21.1
lat cicero phi056 perseus lat1
ain tandem? insanire tibi videris, quod imitere verborum meorum, ut scribis, 'fulmina'? tum insanires, si consequi non posses ; cum vero etiam vincas; me prius inrideas quam te oportet. qua re nihil tibi opus est illud a Trabea, sed potius a)po/teugma meum. verum tamen quid tibi ego videor in epistulis? nonne plebeio sermone agere tecum? nec enim semper eodem modo. quid enim simile habet epistula aut iudicio aut contioni? quin ipsa iudicia non solemus omnia tractare uno modo. privatas causas et eas tenuis agimus subtilius, capitis aut famae scilicet ornatius ; epistulas vero cotidianis verbis texere solemus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable