Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 9.22.1
lat cicero phi056 perseus lat1
amo verecundiam †vel potius libertatem loquendi. atqui hoc Zenoni placuit, homini me hercule acuto, etsi Academiae nostrae cum eo magna rixa est—sed, ut dico, placet Stoicis suo quamque rem nomine appellare. sic enim disserunt, nihil esse obscenum, nihil turpe dictu ; nam si quod sit in obscenitate flagitium, id aut in re esse aut in verbo ; nihil esse tertium. in re non est. itaque non modo in comoedus res ipsa narratur (ut ille in Demiurgo: modo forte—— , Nosti canticum ; meministi Roscium: ita mé destituit núdum—— , totus est sermo verbis tectus, re impudentior), sed etiam in tragoediis. quid est enim illud: quae múlier una—— quid, inquam, est: Úsurpat dupléx cubile'? quid? huius †ferei 'híc cubile iníre est ausus'? quid est: virginem me quondam invitam per vim violat Iuppiter'? bene 'violat' ; atqui idem significat, sed alterum nemo tulisset. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable