Passage
Cicero, Epistulae ad Familiares 9.23.1
lat cicero phi056 perseus lat1
Here veni in Cumanum, cras ad te fortasse ; sed cum certum sciam, faciam te paulo ante certiorem ; etsi M. Caeparius, cum mihi in silva gallinaria obviam venisset quaesissemque quid ageres, dixit te in lecto esse, quod ex pedibus laborares. tuli scilicet moleste, ut debui, sed tamen constitui ad te venire, ut et viderem te et viserem et cenarem etiam ; non enim arbitror cocum etiam te arthriticum habere. exspecta igitur hospitem cum minime edacem tum inimicum cenis sumptuosis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable