LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 1.19.8

lat cicero phi057 perseus lat1

odia autem illa libidinosae et delicatae iuventutis quae erant in me incitata sic mitigata sunt comitate quadam mea me unum ut omnes illi colant; nihil iam denique a me asperum in quemquam fit nec tamen quicquam populare ac dissolutum, sed ita temperata tota ratio est ut rei publicae constantiam praestem, privatis meis rebus propter infirmitatem bonorum, iniquitatem malevolorum, odium in me improborum adhibeam quandam cautionem et diligentiam atque ita, tametsi his novis amicitiis implicati sumus, ut crebro mihi vafer ille Siculus insusurret Epicharmus cantilenam illam suam; νᾶφε καὶ μέμνασ' ἀπιστεῖν: ἄρθρα ταῦτα τᾶν φρενῶν ac nostrae quidem rationis ac vitae quasi quandam formam, ut opinor, vides.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable