Passage
Cicero, Letters to Atticus 1.19.9
lat cicero phi057 perseus lat1
de tuo autem negotio saepe ad me scribis. cui mederi nunc non possumus; est enim illud senatus consultum summa pedariorum voluntate nullius nostrum auctoritate factum. nam quod me esse ad scribendum vides, ex ipso senatus consulto intellegere potes aliam rem tum relatam, hoc autem de populis liberis sine causa additum. et ita factum est a P. Servilio filio qui in postremis sententiam dixit, sed immutari hoc tempore non potest. itaque conventus qui initio celebrabantur iam diu fieri desierunt. tu si tuis blanditiis tamen a Sicyoniis nummulorum aliquid expresseris, velim me facias certiorem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable