Passage
Cicero, Letters to Atticus 1.8.2
lat cicero phi057 perseus lat1
L. Cincio HS CCIↃↃ CCIↃↃ CCCC pro signis Megaricis, ut tu ad me scripseras, curavi. Hermae tui Pentelici cum capitibus aeneis, de quibus ad me scripsisti iam nunc me admodum delectant. qua re velim et eos et signa et cetera quae tibi eius loci et nostri studi et tuae elegantiae esse videbuntur quam plurima quam primumque mittas et maxime quae tibi gymnasi xystique videbuntur esse. nam in eo genere sic studio efferimur ut abs te adiuvandi, ab aliis prope reprehendendi simus. si Lentuli navis non erit, quo tibi placebit imponito. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable