LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 10.1.1

lat cicero phi057 perseus lat1

iii Nonas cum in Laterium fratris venissem, accepi litteras tuas et paulum respiravi, quod post has ruinas mihi non acciderat. per enim magni aestimo tibi firmitudinem animi nostri et factum nostrum probari. Sexto enim nostro quod scribis probari, ita laetor ut me quasi patris eius, cui semper uni plurimum tribui, iudicio comprobari putem. qui mihi, quod saepe soleo recordari, dixit olim Nonis illis Decembribus, cum ego Sexte, quidnam ergo? μὴ μάν , inquit ille ἀσπουδί γε καὶ ἀκλειῶς, ἀλλὰ μέγα ῤέξασ τι καὶ ἐσσομένοισι πυθέσθαι. eius igitur mihi vivit auctoritas et simillimus eius filius eodem est apud me pondere quo fuit ille. quem salvere velim iubeas plurimum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable