LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 10.10.3

lat cicero phi057 perseus lat1

habes σκυτάλην Λακωνικήν. omnino excipiam hominem. erat autem v Nonas venturus vesperi, id est hodie. cras igitur ad me fortasse veniet. temptabo, †audeam† nihil properare; missurum ad Caesarem. clam agam, cum paucissimis alicubi occultabor, †carti† hinc istis invitissimis evolabo, atque utinam ad Curionem! σύνεσ ὅ τοι λέγω. magnus dolor accessit. efficietur aliquid dignum nobis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable