Passage
Cicero, Letters to Atticus 10.10.4
lat cicero phi057 perseus lat1
δυσουρία tua mihi valde molesta. medere amabo dum est ἀρχή. de Massiliensibus gratae tuae mihi litterae. quaeso ut sciam quicquid audieris. Ocellam cuperem, si possem palam, quod a Curione effeceram. hic ego Servium exspecto; rogor enim ab eius uxore et filio et puto opus esse. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable