Passage
Cicero, Letters to Atticus 10.11.3
lat cicero phi057 perseus lat1
de fratre satis. de eius filio indulsit illi quidem suus pater semper sed non facit indulgentia mendacem aut avarum aut non amantem suorum, ferocem fortasse atque adrogantem et infestum facit. itaque habet haec quoque quae nascuntur ex indulgentia, sed ea sunt tolerabilia (quid enim dicam?) hac iuventute; ea vero, quae mihi quidem qui illum amo sunt his ipsis malis in quis sumus miseriora, non sunt ab obsequio nostro. nam suas radices habent; quas tamen evellerem profecto, si liceret. sed ea tempora sunt ut omnia mihi sint patienda. ego meum facile teneo; nihil est enim eo tractabilius. quoius quidem misericordia languidiora adhuc consilia cepi et quo ille me certiorem vult esse eo magis timeo ne in eum exsistam crudelior. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable