Passage
Cicero, Letters to Atticus 10.12.1
lat cicero phi057 perseus lat1
quidnam mihi futurum est aut quis me non solum infelicior sed iam etiam turpior? nominatim de me sibi imperatum dicit Antonius nec me tamen ipse adhuc viderat sed hoc Trebatio narravit. quid agam nunc quoi nihil procedit caduntque ea quae diligentissime sunt cogitata taeterrime? ego enim Curionem nactus omnia me consecutum putavi. is de me ad Hortensium scripserat. Reginus erat totus noster. huic nihil suspicabamur cum hoc mari negoti fore. quo me nunc vertam? undique custodior. sed satis lacrimis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable