Passage
Cicero, Letters to Atticus 10.15.2
lat cicero phi057 perseus lat1
quod optas, Caelianum illud maturescit. itaque torqueor utrum ventum exspectem. vexillo opus est; convolabunt. quod suades ut palam, prorsus adsentior itaque me profecturum puto. tuas tamen interim litteras exspecto. Servi consilio nihil expeditur. omnes captiones in omni sententia occurrunt. unum C. Marcellum cognovi timidiorem; quem consulem fuisse paenitet. ὢ πολλῆσ ἀγεννείασ! qui etiam Antonium confirmasse dicitur ut me impediret, quo ipse, credo, honestius. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable