LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 11.22.1

lat cicero phi057 perseus lat1

diligenter mihi fasciculum reddidit Balbi tabellarius. accepi enim a te litteras quibus videris vereri ut epistulas illas acceperim. quas quidem vellem mihi numquam redditas; auxerunt enim mihi dolorem nec, si in aliquem incidissent, quicquam novi attulissent. quid enim tam pervulgatum quam illius in me odium et genus hoc litterarum? quod ne Caesar quidem ad istos videtur misisse, quasi qui illius improbitate offenderetur, sed, credo, uti notiora nostra mala essent. nam quod te vereri scribis ne illi obsint eique rei me vis mederi, ne rogari quidem se passus est de illo. quod quidem mihi molestum non est; illud molestius, istas impetrationes nostras nihil valere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable