LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 11.23.2

lat cicero phi057 perseus lat1

Agusius quidam Rhodo venerat viii Idus Quint. is nuntiabat Quintum filium ad Caesarem profectum iiii Kal. Iun., Philotimum Rhodum pridie eum diem venisse, habere ad me litteras. ipsum Agusium audies. sed tardius iter faciebat. eo feci ut celeriter eunti darem. quid sit in iis litteris nescio, sed mihi valde Quintus frater gratulatur. equidem in meo tanto peccato nihil ne cogitatione quidem adsequi possum quod mihi tolerabile possit esse.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable