Passage
Cicero, Letters to Atticus 11.24.3
lat cicero phi057 perseus lat1
nam quod scribis nobis nostra et tua et Terentiae fore parata, tua credo, nostra quae poterunt esse? de Terentia autem (mitto cetera quae sunt innumerabilia) quid ad hoc addi potest? scripseras ut HS X_I_I_ permutarem; tantum esse reliquum de argento. misit illa CCIↃↃ mihi et adscripsit tantum esse reliquum. cum hoc tam parvum de parvo detraxerit, perspicis quid in maxima re fecerit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable