Passage
Cicero, Letters to Atticus 11.6.3
lat cicero phi057 perseus lat1
ad Oppium et Balbum scripsi quonam iis placeret modo propius accedere ut hac de re considerarent. credo fore auctores. sic enim recipiunt, Caesari non modo de conservanda sed etiam de augenda mea dignitate curae fore, meque hortantur ut magno animo sim, ut omnia summa sperem. ea spondent, confirmant. quae quidem mihi exploratiora essent, si remansissem. sed ingero praeterita; vide, quaeso, igitur ea quae restant et explora cum istis et, si putabis opus esse et si istis placebit, quo magis factum nostrum Caesar probet quasi de suorum sententia factum, adhibeantur Trebonius, Pansa, si qui alii, scribantque ad Caesarem me quicquid fecerim de sua sententia fecisse.