Passage
Cicero, Letters to Atticus 12.11
lat cicero phi057 perseus lat1
male de Seio. sed omnia humana tolerabilia ducenda. ipsi enim quid sumus aut quam diu haec curaturi sumus? ea videamus quae ad nos magis pertinent, nec tamen multo, quid agamus de senatu. et ut ne quid praetermittam, Caesonius ad me litteras misit Postumiam Sulpici domum ad se venisse. de Pompei Magni filia tibi rescripsi nihil me hoc tempore cogitare; alteram vero illam quam tu scribis, puto, nosti: nihil vidi foedius. sed adsum. coram igitur. obsignata epistula accepi tuas. Atticae hilaritatem libenter audio. commotiunculis συμπάσχω. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable