Passage
Cicero, Letters to Atticus 12.17
lat cicero phi057 perseus lat1
Marcianus ad me scripsit me excusatum esse apud Appuleium a Laterense, Nasone, Laenate, Torquato, Strabone. iis velim meo nomine reddendas litteras cures gratum mihi eos fecisse. quod pro Cornificio me abhinc amplius annis xxv spopondisse dicit Flavius, etsi reus locuples est et Appuleius praediator liberalis, tamen velim des operam ut investiges ex consponsorum tabulis sitne ita (mihi enim ante aedilitatem meam nihil erat cum Cornificio. potest tamen fieri; sed scire certum velim), et appelles procuratores si tibi videtur. quamquam quid ad me? verum tamen—Pansae profectionem scribes cum scies. Atticam salvere iube et eam cura, obsecro, diligenter. Piliae salutem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable