LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 12.21.1

lat cicero phi057 perseus lat1

legi Bruti epistulam eamque tibi remisi sane non prudenter rescriptum ad ea quae requisieras. sed ipse viderit. quamquam illud turpiter ignorat. Catonem primum sententiam putat de animadversione dixisse quam omnes ante dixerant praeter Caesarem et, cum ipsius Caesaris tam severa fuerit qui tum praetorio loco dixerit, consularium putat leniores fuisse, Catuli, Servili, Lucullorum, Curionis, Torquati, Lepidi, Gelli, Volcaci, Figuli, Cottae, L. Caesaris, C. Pisonis, M'. Glabrionis, etiam Silani, Murenae designatorum consulum. cur ego in sententiam Catonis? quia verbis luculentioribus et pluribus rem eandem comprehenderat. me autem hic laudat quod rettulerim, non quod patefecerim, quod cohortatus sim, quod denique ante quam consulerem ipse iudicaverim. quae omnia quia Cato laudibus extulerat in caelum perscribendaque censuerat, idcirco in eius sententiam est facta discessio. hic autem se etiam tribuere multum mi putat quod scripserit optimum consulem. quis enim ieiunius dixit inimicus? ad cetera vero tibi quem ad modum rescripsit! tantum rogat de senatus consulto ut corrigas. hoc quidem fecisset, etiam si a librano admonitus esset. sed haec iterum ipse viderit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable