LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 12.22.3

lat cicero phi057 perseus lat1

de hortis etiam atque etiam rogo. omnibus meis eorumque quos scio mihi non defuturos facultatibus (sed potero meis) enitendum mihi est. sunt etiam quae vendere facile possim. sed ut non vendam eique usuram pendam a quo emero non plus annum, possum adsequi quod volo, si tu me adiuvas. paratissimi sunt Drusi; cupit enim vendere. proximos puto Lamiae; sed abest. tu tamen, si quid potes, odorare. ne Silius quidem quicquam utitur et iis† usuris facillime sustentabitur. habe tuum negotium nec quid res mea familiaris postulet quam ego non curo sed quid velim et cur velim existima.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable