Passage
Cicero, Letters to Atticus 12.28.3
lat cicero phi057 perseus lat1
de Triario bene interpretaris voluntatem meam. tu vero nihil nisi ut illi volent. amo illum mortuum, tutor sum liberis, totam domum diligo. de Castriciano negotio, si Castricius pro mancipiis pecuniam accipere volet eamque †ei† solvi ut nunc solvitur, certe nihil est commodius. sin autem ita actum est ut ipsa mancipia abduceret, non mihi videtur esse aequum (rogas enim me ut tibi scribam quid mihi videatur); nolo enim negoti Quintum fratrem quicquam habere; quod videor mihi intellexisse tibi videri idem. Publilius, si aequinoctium exspectat, ut scribis Aledium dicere, navigaturus videtur. mihi autem dixerat per Siciliam. utrum et quando velim scire. et velim aliquando, cum erit tuum commodum, Lentulum puerum visas eique de mancipiis quae tibi videbitur attribuas. Piliae, Atticae salutem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable