Passage
Cicero, Letters to Atticus 12.34.1
lat cicero phi057 perseus lat1
ego hic vel sine Sicca (Tironi enim melius est) facillime possem esse ut in malis sed, quom scribas videndum mihi esse ne opprimar, ex quo intellegam te certum diem illius profectionis non habere, putavi esse commodius me istuc venire; quod idem video tibi placere. cras igitur in Siccae suburbano. inde, quem ad modum suades, puto me in Ficulensi fore. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable