Passage
Cicero, Letters to Atticus 12.38A.2
lat cicero phi057 perseus lat1
sed cum ego faciam omnia quae facere possim ad me adlevandum, tu effice id quod video te non minus quam me laborare. hoc mihi debere videor neque levari posse nisi solvero aut videro me posse solvere, id est locum qualem volo invenero. heredes Scapulae si istos hortos, ut scribis tibi Othonem dixisse, partibus quattuor factis liceri cogitant, nihil est scilicet emptori loci; sin venibunt, quid fieri possit videbimus. nam ille locus Publicianus qui est Treboni et Cusini erat ad me adlatus. sed scis aream esse. nullo pacto probo. Clodiae sane placent sed non puto esse venalis. de Drusi hortis, quamvis ab iis abhorreas, ut scribis, tamen eo confugiam nisi quid inveneris. aedificatio me non movet. nihil enim aliud aedificabo nisi id quod etiam si illos non habuero. Κῦρος δ', ε' mihi sic placuit ut cetera Antisthenis, hominis acuti magis quam eruditi. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable