Passage
Cicero, Letters to Atticus 12.42.2
lat cicero phi057 perseus lat1
Othonem nihil magis. sed neque hanc vendituram puto (delectatur enim et copiosa est), et illud alterum quam sit difficile te non fugit. sed, obsecro, enitamur ut aliquid ad id quod cupio excogitemus.