Passage
Cicero, Letters to Atticus 12.49.2
lat cicero phi057 perseus lat1
heri non multo post quam tu a me discessisti, puto, quidam urbani ut videbantur ad me mandata et litteras attulerunt a C. Mario C. f. C. n. multis verbis agere mecum per cognationem quae mihi secum esset, per eum Marium quem scripsissem, per eloquentiam L. Crassi avi sui ut se defenderem, causamque suam mihi perscripsit. rescripsi patrono illi nihil opus esse, quoniam Caesaris propinqui eius omnis potestas esset, viri optimi et hominis liberalissimi; me tamen ei fauturum. o tempora! fore cum dubitet Curtius consulatum petere! sed haec hactenus.