LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 13.21A.2

lat cicero phi057 perseus lat1

quo modo autem fugit me tibi dicere? mirifice Caerellia studio videlicet philosophiae flagrans describit a tuis istos ipsos de finibus habet. ego autem tibi confirmo (possum falli ut homo) a meis eam non habere; numquam enim ab oculis meis afuerunt. tantum porro aberat ut binos scriberent; vix singulos confecerunt. tuorum tamen ego nullum delictum arbitror itemque te volo existimare; a me enim praetermissum est ut dicerem me eos exire nondum velle. hui, quam diu de nugis! de re enim nihil habeo quod loquar.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable