LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 13.25.1

lat cicero phi057 perseus lat1

de Andromene ut scribis ita putaram. scisses enim mihique dixisses. tu tamen ita mihi de Bruto scribis ut de te nihil. quando autem illum putas? nam ego Romam pridie Idus. Bruto ita volui scribere (sed quoniam tu te legisse scribis, fui fortasse ἀσαφέστεροσ) me ex tuis litteris intellexisse nolle eum me quasi prosequendi sui causa Romam nunc venire. sed, quoniam iam adest meus adventus, fac, quaeso, ne quid eum Idus impediant quo minus suo commodo in Tusculano sit. nec enim ad tabulam eum desideraturus eram (in tali enim negotio cur tu unus non satis es?) sed ad testamentum volebam, quod iam malo alio die ne ob eam causam Romam venisse videar. scripsi igitur ad Brutum iam illud, quod putassem, Idibus nihil opus esse. velim ergo totum hoc ita gubernes ut ne minima quidem re ulla Bruti commodum impediamus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable