Passage
Cicero, Letters to Atticus 13.28.4
lat cicero phi057 perseus lat1
hoc manu mea. cum quasi alias res quaererem de philologis e Nicia, incidimus in Thalnam. ille de ingenio nihil nimis, modestum et frugi. sed hoc mihi non placuit. se scire aiebat ab eo nuper petitam Cornificiam, Q. filiam, vetulam sane et multarum nuptiarum; non esse probatum mulieribus, quod ita reperirent rem non maiorem d_c_c_c_. hoc putavi te scire oportere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable