LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 13.30.1

lat cicero phi057 perseus lat1

commodum ad te miseram Demean quom Eros ad me venit. sed in eius epistula nihil erat novi nisi auctionem biduum. ab ea igitur, ut scribis, et velim confecto negotio Faberiano; quem quidem negat Eros hodie, cras mane putat. a te colendus est; istae autem κολακεῖαι?at non longe absunt a scelere. te , ut spero, perendie.

Provenance