LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 13.31.3

lat cicero phi057 perseus lat1

de epistula ad Caesarem κέκρικα; atque id ipsum quod isti aiunt illum scribere, se nisi constitutis rebus non iturum in Parthos, idem ego suadebam in illa epistula. utrum liberet facere posse auctore me. hoc enim ille exspectat videlicet neque est facturus quicquam nisi de meo consilio. obsecro abiciamus ista et semiliberi saltem simus; quod adsequemur et tacendo et latendo.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable