LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 13.33A.1

lat cicero phi057 perseus lat1

de Varrone loquebamur: lupus in fabula. venit enim ad me et quidem id temporis ut retinendus esset. sed ego ita egi ut non scinderem paenulam. memini enim tuum et multi erant nosque imparati. quid refert? paulo post C. Capito cum T. Carrinate. horum ego vix attigi paenulam. tamen remanserunt ceciditque belle. sed casu sermo a Capitone de urbe augenda, a ponte Mulvio Tiberim duci secundum montis Vaticanos, campum Martium coaedificari, illum autem campum Vaticanum fieri quasi Martium campum. quid ais? inquam; at ego ad tabulam ut, si recte possem, Scapulanos hortos. cave facias inquit; nam ista lex perferetur; vult enim Caesar. audire me facile passus sum, fieri autem moleste fero. sed tu quid ais? quamquam quid quaero? nosti diligentiam Capitonis in rebus novis perquirendis. non concedit Camillo. facies me igitur certiorem de Idibus. ista enim me res adducebat. eo adiunxeram ceteras quas consequi tamen biduo aut triduo post facile potero.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable