Passage
Cicero, Letters to Atticus 13.37.4
lat cicero phi057 perseus lat1
de gladiatoribus, de ceteris quae scribis ἀνεμοφόρητα, facies me cotidie certiorem. velim, si tibi videtur, appelles Balbum et Offilium. de auctione proscribenda equidem locutus sum cum Balbo. placebat (puto conscripta habere Offilium omnia; habet et Balbus) sed Balbo placebat propinquum diem et Romae; si Caesar moraretur, posse diem differri. sed is quidem adesse videtur. totum igitur considera; placet enim Vestorio. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable