Passage
Cicero, Letters to Atticus 13.38.2
lat cicero phi057 perseus lat1
hanc autem causam pater odium matris esse dicebat. nunc me iuva, mi Attice, consilio, πότερον id est utrum aperte hominem asperner et respuam, ἢ σκολιαῖσ ἀπάταις. ut enim Pindaro sic δίχα μοι νόοσ ἀτρέκειαν εἰπεῖν. omnino moribus meis illud aptius sed hoc fortasse temporibus. tu autem quod ipse tibi suaseris idem mihi persuasum putato. equidem vereor maxime ne in Tusculano opprimar. in turba haec essent faciliora. utrum igitur Asturae? quid si Caesar subito? iuva me, quaeso, consilio. utar eo quod tu decreveris. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable