LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 13.40.1

lat cicero phi057 perseus lat1

itane? nuntiat Brutus illum ad bonos viros? εὐαγγέλια. sed ubi eos? nisi forte se suspendit. †hic autem ut fultum est.† ubi igitur φιλοτέχνημα illud tuum quod vidi in Parthenone, Ahalam et Brutum? sed quid faciat? illud optime, sed ne is quidem qui omnium flagitiorum auctor bene de nostro. at ego verebar ne etiam Brutus eum diligeret; ita enim significarat iis litteris quas ad me, at vellem aliquid degustasses de fabulis. sed coram, ut scribis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable