LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 13.41.1

lat cicero phi057 perseus lat1

ego vero Quinto epistulam ad sororem misi. cum ille quereretur filio cum matre bellum et se ob eam causam domo cessurum filio diceret, dixi illum commodas ad matrem litteras, ad te nullas. ille alterum mirabatur, de te autem suam culpam quod saepe graviter ad filium scripsisset de tua in illum iniuria. quod autem relanguisse se dicit, ego ei tuis litteris lectis σκολιαῖσ ἀπάταισ significavi me non fore tum enim mentio Canae.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable